Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atque accusatori sit
in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse
concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui[*]et ea quam proposui vulg.: ad ea quae
proposuit Friedrich
aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depra-
vatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus
utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque,
tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a
causa dicere volent aut cum perorabunt, ea[*]ea P: haec vulg.: esse codd. dett.
vel ad odium vel
ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum
magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.
37
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam
disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat velim audire.
P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse
ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod
et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem,
et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est dis-
tributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
aequitatis autem vis est duplex: cuius altera derecta[*]derecta P: directa Orelli: directi codd. dett.: directo et vulg.
veri
et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur;
altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod
in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque
haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis
et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium
iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatus-
consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum
stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetu-
p.3038
dine aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur.
Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque
tueamur, quodam modo naturali[*]naturali vulg.: naturae Pp2: natural p1
iure praescriptum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et
quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis,
meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea
quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus,
de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda,
de omni parte iuris. Si imprudenter aut necessitate aut
casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua
sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem
ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque
locis aequitatis. Expositum est, ut potui brevissime, de
omni controversiarum genere, nisi praeterea tu quid requiris.
38