Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
C. Illud equidem[*]quidem P
quod iam unum restare video, quale
sit, cum disceptatio versatur[*]versetur P
in scriptis. P. Recte intellegis;
isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt
igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia.
Vterque enim eam significationem qua nitetur[*]nitetur vulg.: uteretur P: utetur codd. deti.
ipse dignam
scriptoris prudentia esse defendet[*]defendit P
; uterque id quod adver-
sarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut
absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet
aut etiam discrepare cum[*]cum vulg.: quam a P: quom a Friedrich
ceteris scriptis vel aliorum vel
maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam
rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem,
si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eamque
sententiam quam significari[*]significare P
posse dicet[*]decet P
nihil habere aut
captionis aut viti; contrariam autem si probarint, fore uti
multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum
autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui
scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit,
deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num
p.3039
aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
post iudicem
ad vim scripti vocet. Hac confirmatione usus amplificet
rem lege laudanda audaciamque confutet[*]computet P: an amputet? Fiedrich
eius qui, cum
palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque
defendat. Deinde infirmet defensionem, cum adversarius
aliud voluisse aliud sensisse[*]aliud sensisse P: et
sensisse Piderit
scriptorem, aliud scripsisse
dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum
quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae[*]ea quae codd.: ea P
plane scripta sint neglexerit,
quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos
in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ?
Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod
adversarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secu-
tum?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vtetur exemplis eis quibus idem scriptor aut, si id
non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exce-
perint. Quaerenda etiam ratio est, si qua poterit inveniri,
qua re non sit exceptum: aut iniqua lex aut inutilis futura
dicetur aut alia causa obteinperandi alia abrogandi; dissentire adversari vocem atque legis. Deinde amplificandi
causa de conservandis legibus, de periculo publicarum
rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando
maxime graviter erit vehementerque dicendum.
39
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ille autem
qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio
atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim
legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege
laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto
cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit
utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur[*]propendetur P:
perpendetur p
,
si verbis legum ac non sententiis pareatur.