Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
C. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque
p.3006
praecepta sint. P. Vnum genus est eloquendi sua sponte
fusum; alterum versum atque mutatum. Prima vis est in
simplicibus verbis, in coniunctis secunda. Simplicia invenienda sunt, coniunctio conlocanda est. Et simplicia
verba partim nativa sunt partim reperta. Nativa ea, quae
significata sunt sensu; reperta, quae ex eis facta sunt et
novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut
adiunctione verborum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque etiam est haec distinctio in
verbis; altera natura, tractatione altera. Natura, ut sint
alia sonantiora grandiora leviora et quodam modo nitidiora,
alia contra; tractatione autem, cum aut prppria sumuntur
rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca
aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo; qualia
sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus
tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
6
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Habeo de simplicibus verbis,
nunc de coniunctione quaero. P. Numeri quidam sunt in
coniunctione servandi consecutioque verborum. Numeros
aures ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod
proposueris aut redundes. Consecutio autem, ne generibus
numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio.
Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic
in coniunctis quod non est consequens vituperandum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt
quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre
suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut[*]aut om. P
circumscriptione conclusa[*]conclusa vulg.: concisa P
aut intermissione aut concisione
verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione
orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione
verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis,
semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas
p.3007
serviendo. Probabile autem genus est orationis, si non
nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac
pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio—
nibus hominum ac moribus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
inlustris est autem oratio, si
et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata[*]et supralata om. P
et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia
atque ab ipsa actione atque imitatione[*]atque imitatione om. P codd. dett.
(Fredrich confert Quint. viii. 3. 43) rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat
paene ante oculos; is[*]is vulg.: iis P: his codd.
enim maxime sensus attingitur, sed
et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed
quae dicta sunt[*]sunt om. P
de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam
illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre
videamur.