Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
suave autem genus erit dicendi primum[*]primum om. P elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba[*]verba P: crebra crebris vulg. paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum[*]inusitatum vulg.: invisum tuum codd. delt.: tuum P aut inauditum aut novum dicas. Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet[*]animis ciet Friedrich: animi ciet Müller: animiscit P: animi miscet vulg. oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi
p.3008
sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate. Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciunt. Itaque hoc etiam loco nobis est ipsis quid causa postulet iudicandum.
7
C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidem[*]quidem P: itaque vulg.: sed. Orelli id genus totum[*]totum situm legebatur in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
in coniunctis autem verbis triplex[*]triplex codd.: duplex maluit Piderit adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum[*]versum P: versus vulg. retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita[*]ita om. P : quae quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu[*]vultu vulg.: ac vultus P: vultusque codd. dett.: an habitu voltus? Friedrich , quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.