Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti,
expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum pro-
posuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi
quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus
et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque
personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed
est[*]est om. P
propositum quasi[*]propositum latis P: consultatio codd.: propositum
quasi latior pars causae quaedam Orelli, alii aliter
pars causae controversiae[*]controversiae P, secl. Kayser
; inest
enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur
omnia.
quam ob rem prius de proposito dicamus: cuius
genera sunt duo, cognitionis alterum; eius scientia est finis,
ut verine sint sensus: alterum actionis; quod refertur ad
faciendum quid, ut si quaeratur quibus officiis amicitia
colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne
sit et quid sit et quale sit. Sit necne sit, ut ius in natura
sit an in more; quid autem sit, sic: sitne ius id quod
maiori parti sit utile; quale autem sit, sic: iuste vivere
sitne utile.
actionis autem duo sunt genera: unum ad
persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus
adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur;
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur[*]referatur vulg.: refertur codd.
,
ut quem ad modum sit[*]quomodo sit P
res publica administranda aut quem
ad modum in paupertate vivendum.
rursus autem ex
cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futu-
rumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne
aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens
esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut
quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ?
Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris natura-
libusque quaestionibus, causae rationesque rerum expli-
cantur.
19
illius autem generis, in quo quid sit id de quo
p.3019
agitur quaeritur, duo sunt genera[*]genera secl. Friedrich
: quorum in altero
disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia et[*]et om. P
perseverantia; in altero autem descriptio generis alicuius et
quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui
sit superbus.