Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
alia enim natura magna videntur, alia usu; natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt; usu, quae videntur hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria. Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae, ut parentum; aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut liberorum, ut familiarium; aut honestate, ut[*]ut (ante fam. ) om. P virtutum maxi-
p.3017
meque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent. Ex his et cohortationes sumuntur ad ea retinenda et in eos a quibus ea violata sunt odia inci- tantur, et miseratio nascitur.
17
proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo[*]Proprius ... periculo secl. Friedrich . Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quod[*]est quod P: quidem vulg. moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur[*]exprimitur P: exprimatur vulg. breviter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quic- quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.
illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationem[*]delibera- tionem P exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspecta- tionem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non num- quam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.
enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.
reo rarius utendum est [*]est om. P , quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet, sed brevi[*]brevi Manutius: brevia codd. singula attingens pondera rerum ipsa comprehendet.
p.3018
18