Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
neque est obscurum quin,
quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad
coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda
sint. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in
quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt, si
aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt
aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.
15
C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in
perorando est, de qua sane velim audire. P. Facilior[*]facilior vulg.: facile P:
facilis ed. Norimb.
est
explicatio perorationis. Nam est divisa in duas partis,
amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic
est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis
declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua
aut reprehensa.
est igitur amplificatio gravior quaedam
adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem.
Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba po-
p.3016
nenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint
abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata,
non vulgaria supralata in primisque translata. Haec in singu-
lis verbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine
coniunctione, ut plura videantur. augent etiam relata
verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab
humilioribus verbis[*]verbis secl. Schütz: om. cod. b
ad superiora, omninoque semper est
quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta
verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis,
quibus actio vocis et gestus[*]vocis et gestus secl.
Sauppe: vobis et gestus P
congruens et apta ad animos
permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in
actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam
haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam
causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.
16
rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus,
e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque valent
et definitiones[*]et definitiones valent vulg.: trans-
posuit Fredrich
conglobatae et consequentium frequentatio
et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium
rerum conflictio[*]conflictatio P Lambinus (cf. §104) et causae eaque quae sunt orta de causis,
maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae,
muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si
causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex
genus.