Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum. Derecto igitur[*]derecto igitur Friderich: de re igitur P: dirigitur vulg. , cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur[*]uteretur Lambinus , atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.
est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut[*]ut om. P cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.
14
C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam[*]iam om. Piderit dudum adsumpta dixisti, ecquonam modo[*]ecquonam modo p: quonam modo P: ex quonam modo et quonam loco codd. deft. ecquonam loco artis indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus.
nam
p.3015
et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum; utendumque exemplis, si quis[*]si quis P: quibus vulg. testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit.
saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando[*]inficiando P: inficiendo codd. dett.: dicendo maluit Friedrich dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque haec exemplis firmanda sunt.