Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
C. Quid, definitionis quae ratio est et quae via? P. Non
dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et
proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex
quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis
oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex
p.3013
contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus.
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe
aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet
explicatio vocabuli ac nominis.C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de
facti appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant
quae, cum et factum[*]et factum vulg.: ex facto P
constat et nomen[*]nomine P
, qualia sint vocatur
in dubium? P. Est ita ut dicis. C. Quae sunt igitur in
eo genere partes? P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis
aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia[*]inscitia
P: inscientia Lambinus: iustitia codd. dett.
casu.
nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione
sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non
habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in
genere, in quo quale[*]qualis P sit quaeritur, ex controversia, iure
necne[*]necne Stroebel: et recte P: et recte ne codd. dett.
actum sit quaeri solet; quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est.
C. Agesis ergo[*]ergo om. P
, quoniam
in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis
fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus
sumpta sunt: primum dubia sumpta esse pro certis; deinde
etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex eis quae
sumpserit non effici quod velit. Accidere[*]accidere vulg.: accedere codd. dett.: incidere Piderit
autem oportet:
ut[*]ut P: de p: ad codd. dett.
singula, sic universa frangentur. Commemoranda sunt
etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non
est; conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis
hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
13
C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent
p.3014
habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur
exspecto. P. Argumentationem quaerere videris, quae est
argumenti explicatio; quae sumpta ex locis eis qui sunt
expositi conficienda et distinguenda dilucide est[*]quae ... est secl. Ernesti: om. codd. non nulli
. C. Plane
ipsum istuc[*]ipsum istuc
ed. Norimb.: ipsum igitur est tune P
requiro[*]requiro P: desidero
vulg.
.