Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in locis autem et illa[*]illa vulg.: alia P: ista codd. dett.
naturalia,
maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an
asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa
fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an
vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.
11
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur; in his ipsis vetusta recentia instantia
paulo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quae temporis[*]temporis vulg.: temporibus P
quasi naturam notant, ut hiemps, ut
p.3012
aestas, aut[*]ver aestas autumnus codd. dett.
anni[*]aut anni vutg.: ut anni P
tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora
tempestas, quae sunt naturalia; fortuita autem sacrificia,
festi dies, nuptiae. iam facta et eventus aut consili sunt 38
aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam
animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam[*]quam P: ac codd. dett.
putatum
est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus
aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia
necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum
tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut
extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum
subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id
quod agetur[*]agitur P
ex singulis coniectura capienda.
est etiam
genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur,
ut telum cruor clamor auditus[*]auditus vulg.:
eiulatus cod. Vit. corr.
titubatio permutatio coloris,
oratio inconstans, tremor eorum[*]eorum vulg.: et eorum codd. dett.:
an corporis? Friedrich
, aliorum quid quod[*]aliorum quid quod p: aliorum quidquid P: aliquid quod vulg.
sensu percipi possit; etiam, si praeparatum aliquid, si communicatum cum aliquo, si postea visum auditum indicatum.
veri similia autem partim singula movent e suo pondere,
partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen
cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae
notae. Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri
primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; fabula
etiam non numquam, etsi sit incredibilis, tamen homines
commovet.
12