Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt? P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed[*]sed vulg.: si codd. dett. adsumimus[*]assumimus P: assumemus sive assumamus codd. dett. etiam suavitatem.
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides. Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos[*]si interpositos P motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus.
p.3011
C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.
10
P. In veri similibus[*]simillimis P et in propriis rerum notis posita tota est. Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum[*]notatum vulg.: notatur P: notare codd. dett. argumentum quod numquam aliter sit[*]sit P: fit vulg. certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis.
In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum; atque haec quidem in corpore; animi autem aut quem ad modum adfecti sint, virtutibus vitiis, artibus inertiis, aut quem ad modum commoti, cupiditate metu, voluptate molestia. Atque haec quidem in natura spectantur; in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea quae sunt his contraria.