Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
omnia enim sunt profecto lau-
danda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis
vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas
alterius turpitude. Conficitur autem genus hoc dictionis
narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam
ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non
enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis
posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante
dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur.
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem
p.3021
auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis
ornata oratione et[*]in eis ornata oratione et Friedrich: eis in oratione vulg. (in iis P) singulorum verborum insignibus, quae
habent plurimum suavitatis—id fit, si factis verbis aut
vetustis aut translatis frequenter utamur—, et ipsa[*]et in ipsa codd. dett.
constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus
saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta
numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum
aurium sensum apto quodam quasi verborum modo. adhi-
bendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive
quae[*]quae om. P
admirabilia sive nec opinata sive significata monstris
prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus
cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius
qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam
in audiendo voluptatem.
22
sed quoniam tribus in generibus
bona malave versantur, externi et corporis et animi[*]externi ...
animi del. Sauppe: externis codd. dett.
prima
sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile,
vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam
tacto[*]tacito P: accito vel
ascito Piderit
, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus,
quod quasi[*]quod quasi vulg.: quid P: quidem codd. dett.
virtutem maxime significat, facillime forma lauda-
tur.
deinde est ad facta veniendum, quorum conlocatio
triplex est: aut enim temporum servandus ordo est aut in
primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia
facta in propria virtutum genera sunt digerenda[*]digerenda Lambinus: dirigenda codd.
. Sed hic
locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis
et variis disputationibus nunc in quandam angustam et
brevem concludetur.