Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
est igitur vis virtutis duplex: aut
enim scientia cernitur virtus aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia
p.3022
appellatur, haec scientia pollet una. Quae vero moderandis
cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est
munus in agendo; cui[*]cui vulg.: quo P: fortasse> legendum quoi temperantiae nomen est. Atque
illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis civilis
appellari solet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
temperantia autem in suas itidem res et
in communes distributa est duobusque modis in rebus
commodis[*]in rebus com-
modis om. P
cernitur, et ea quae absunt non expetendo
et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus
autem[*]autem om. P
incommodis est itidem duplex: nam quae venienti-
bus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat
et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno
genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est
liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capi-
endis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est
eius generis grave sedatum non turbulentum[*]grave ... turbulentum secl.
Lambinus: non turbulentum om. P
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in com-
munione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque
erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas[*]vulgo autem bonitas del.
Schütz
,
creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi
lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.
23
atque hae
quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae
quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae
sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid
sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione
scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nihil
est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia;
quae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando,
est uberior atque latior et ad motus animorum vulgique
sensus accommodatior. Custos vero virtutum omnium
dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia
est. Atque hi quidem sunt fere quasi quidam habitus
animi sic adfecti et constituti, ut sint singuli inter se proprio
p.3023
virtutis genere distincti; a quibus ut quaeque res gesta
est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sunt
autem alii quidam ficti[*]ficti P: perfecti vulg.: del. Lambinus
animi habitus ad virtutem quasi
praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis
rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut
mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum;
in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis
praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis.
Atque haec quidem virtutum. Vitiorum autem sunt genera
contraria.