Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea
nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus
aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis[*]nimis Orelli:
animis codd.
ex-
tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et
liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et
patientiam duritia immanis[*]immanis vulg.: inanis P
et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam
timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et[*]et om. P
hanc oratoriam vim inanis quaedam
profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur
ea quae sunt in eodem genere nimia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem
omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum
vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis
haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque
generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum
institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut
incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse
potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit
ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommoda-
buntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus
et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum
p.3024
quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo
quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut
in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.24
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad
modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum
eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur
deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta
teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad
quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque
dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda,
quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit
aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile[*]utile sit codd. dett.; utile est P
; et, si quid necesse est—
necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non
possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione[*]in civili ratione om. P
et commodis anteponendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum autem quaeritur quid
fieri possit, videndum etiam est quam facile possit. Nam
quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si
effici non possint. Et cum de necessitate attendemus,
etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen
erit quam sit id magnum. Quod enim permagni interest
pro necessario saepe habetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque[*]itaque vulg.: ita P
cum constet genus
hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur
simplex ratio: si et utile est et[*]prius et om. P fieri potest, fiat; dissuasori
duplex: una, si non utile est, ne fiat; altera, si fieri non
potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum
est, dissuasori alterum infirmare sat est. Qua re quoniam 86
in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante
dicamus, quae in discemendis bonis malisque versatur.
Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia
libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non
necessaria; quorum alia sunt per se expetenda, ut ea
p.3025
quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid
commodi efficiunt, ut opes et copiae[*]quorum...
copiae secl. Schütz
.