Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
carbo,
quoi[*]quoi Friedrich: cui Aldus: quo L: quod
vulg.: quoad Lambinus
vita suppeditavit, est in multis iudiciis causisque
cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in qui—
bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem
in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem
et satis acrem atque eundem et vehementem et valde
p.1031
dulcem et perfacetum fuisse dicebat; addebat[*]dicebant, addebant Lambinus
industrium
etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque[*]commentationibus vulg.:
commendationibus L
multum operae solitum esse ponere. hic optimus illis
temporibus est patronus habitus eoque forum tenente plura
fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc
adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt;
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis
repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse
etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut
dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos—; et iudicia populi,
quibus aderat[*]quibus aderat Carbo secl. Eberhard
Carbo, iam magis patronum desiderabant,
tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino
consulibus tulit[*]quam ... tulit secl. Bake
.
28
vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius
L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte
solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut
temporibus illis eruditus. Quae tribuebat[*]tribuebat Tallemand codicem
inferioris notae secutus: tribuerat L
idem Accius
etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti; et vero ante Maximum
illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus
esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat
in dicendo fuisse.
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad
rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse
eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus
perbene[*]pe belle BHM1
Latine loqui putabatur litteratiusque[*]literatusque BHMG
quam ceteri;
P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius
nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi
volubilis, sed paulo fervidior oratio. Erat[*]oratio. Erat Friedrich: oratio erat L:
oratio. Erant Weidner: erat oratio vwlg.
in aliquo numero
etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius,
p.1032
mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi
litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans
ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam
iterum tribunum fregit[*]fregit Victor. Pisanus: fecit L
, vir et oratione gravis et auctoritate,
eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam
gentilis, Brute, M. Pennus facete[*]facete Lambinus: facile L
agitavit in tribunatu
C. Gracchum, paulum[*]C. Gracchum paulum vulg.: paulum C. Gracchum L
aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido[*]M. FO: L. C
et[*]et secl. vulg.
L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus
Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam
de T. Flaminino[*]Flaminino OG: Flaminis C
,
quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine
diligenter locutum.
29