Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius
C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere,
quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est
[*]et est uterque Stangl: et uterque L: at uterque est
Martha
uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis
viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis[*]erant ... laudandi viri et, vel si... probabiles
Stangl: erat. In quibusdam laudandis viris etiamsi .. . probabiles L:
Erat in quibusdam laudandis viris ... probabilis tamen industria
Peter: erat: in quibusdam laudandi viri ... probabiles Orelli
tamen
industria; quamquam his quidem non omnino ingenium,
sed oratorium[*]oratorium FH: oratorum C
ingenium defuit. Neque enim refert videre
quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere;
ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu
motuque conditius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid dicam opus esse doctrina? sine
qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id,
quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In
Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa
et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed
p.1033
ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret[*]cum pro reo diceret om. BHM: secl. Schütz
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc
dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur,
ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel
maxime; significabat enim non prudentiam solum, sed
quod maxime rem continebat[*]continet maluit Campe
, fidem. Habebat hoc a
natura ipsa, quod a doctrina non facile posset; quamquam
huius quoque ipsius rei, quem ad modum scis, praecepta
sunt. Huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri
scripti de vita ipsius acta[*]acta L: lectu Geel
sane utiles, quos nemo legit; at
Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem,
sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
30
113
ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit.
Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi
versatus est. Erat uterque[*]erat uterque
Jahn: et uterque L
natura vehemens et acer; itaque
cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium
vocavit. Multaque opera multaque industria Rutilius fuit,
quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de
iure respondendi sustinebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sunt eius orationes ieiunae;
multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris eruditus[*]eruditus vulg.: eruditi L
, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis; quorum
peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse
exile nec satis popular adsensioni accommodatum. Itaque
illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de
se ipsorum opinio firma in hoc viro ec stabilis inventa est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui cum innocentissimus[*]cum inn. vulg.: quam inn. L: quamquam inn. Lambinus
in iudicium vocatus esset, quo
iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum
essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An-
p.1034
tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit
ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius—et
is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum
adulescens—, et Q. Mucius[*]et Q. Bake: sed Q. L
enucleate ille quidem et polite,
ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam
genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.