Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
habemus[*]Habemus L: habeamus Madvig igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scaena sic etiam[*]etiam om. BHM, secl. Omnibonus in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
31
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem[*]quidem om. BHM tribunatu Schütz: triumviratu L in tribunatu iudicaverit[*]iudicaverat BHMG contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed ut[*]sed ut L: et ut Bake vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho[*]C.Graccho maluitStangl molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt[*]Sunt... disputando secl. Simon etiam in Gracchum Tuberonis ; is fuit[*]is fuit... disputando secl. Kayser mediocris in dicendo, doctissimus in disputando[*]Sunt... disputando secl. Simon . Tum Brutus:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam
p.1035
in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et ego: Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis[*]atque Academicorum inst. Martha commodius fingeretur oratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia[*]id est ... Academia secl. Lambinus ] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione[*]cons. ratione Kayser dicendi[*]docendi Martha talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone?