Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
iovem sic aiunt[*]sic aiunt Schütz: sic ut aiunt L
philosophi, si Graece loquatur,
loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior?
Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—,
sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita
dicam, videatur[*]videatur Ernesti: videtur L
et illorum in iudicia pacatior.
32
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus
persequamur. Nobis vero, inquit
[*]inquit add. vulg.: om. L
Atticus, et vehementer
quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur
eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio
ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et
p.1036
pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem
pueris haec omnium optima putabatur[*]putabatur FO2: putabantur C
, quae vix iam
comparet in hac turba novorum voluminum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
praeclare,
inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit.
Et ego [inquam[*]inquam intellego L: intellego,
inquam Schütz: inquam secl. Friedrich
]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim
et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam
fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse,
quod veteres orationes post nostras, non a me quidem—
meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt
desitae. Me numera[*]me numera Weidner:
enumera L: numera ... me Ernesti
, inquit, in plerisque; quamquam
video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea
contemnebam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atqui haec, inquam, de incestu laudata
oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de
rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis
nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles.
Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et[*]et illustria et vulg.: illustri
et in L: et illustri in numero [patronorum] Martha
in
numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita[*]et vita Jahn
suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non
fuisse.
33
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio
et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus. Noli
enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad
dicendum fuisse. Et ille: Sic prorsus, inquit, existimo
atque istum de superioribus paene solum lego. Immo
plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius
immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.