Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio[*]Sabellio vulg.: Sanctis L: Saufeio Martha multam lege Aquilia [de iustitia[*]damni iniuria Hotomann: de iustitia L (secl. Friedrich): ... sestertia Martha ] petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem.
35
doctus etiam Graecis[*]in Graecis maluit Madvig T. Albucius[*]Albucius vulg.: Albitius L vel potius plane[*]plane Vogel: paene L Graecus. Loquor[*]Loquor vulg.: loquar L ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicurius evaserat, minime aptum ad dicendum genus.
132
iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri[*]nisi quid fieri L: nisi quod aliquid fieri Martha: vel si quid fieri Eberhard potest perfectius, eruditus[*]perfecte eruditus I. Mueller: eruditus vulg.: eruditius L . Multae litterae,
p.1039
summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sed[*]sed L: nec Rivius haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt —nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur[*]igitur, inquam Eberhard in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris[*]mediocrite OG ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires[*]una audires Kayser qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus[*]eo contentus Lanibilns esses, sed melius non quaereres.
Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi[*]bene loquendi secl. Kayser fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna[*]cui fortuna O2B: qui fortuna L belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
36
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis multos
p.1040
vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali[*]vectigali cod. det.: vectigale L levavit. M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et[*]sed [et] Stangl in promptis tamen et non inexercitatis[*]exercitatis BHM ad dicendum fuit, ut filius eius