Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude
processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso
sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum
numerum et relaturum. Est enim propositum conligere
eos qui hoc munere in civitate functi sint, ut tenerent
oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et
quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque
absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
quam multi
enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in
eorum enumeratione versamur, cum tamen[*]cum tamen L: quam tamen Bake: cum tandem
Campe
spisse atque
ViX, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc
ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic
existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam
aequatam.
37
Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab
imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in
maxime opportunis orationis partibus conlocabantur. Erat
memoria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus
semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus
ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis
p.1041
parati ad cavendum fuisse. verba ipsa non illa quidem
elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude
caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed
illa, quae propria[*]propria Lambinus: proprie L
laus oratoris est in verbis[*]sed... verbis secl. Eberhard
,—nam ipsum
Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna
laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est
a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire
Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni
quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius
in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa
quam ponderis, et conlocandis et comprehensione[*]comprehensione cod. det.: compressione L
devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis
et conformationibus.
141
quo genere quia praestat omnibus
Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. σχήματα enim quae vocant Graeci, ea maxime
ornant oratorem[*]oratorem L: orationem Lambinus
eaque[*]eaque L: quae Jahn: atque
Stangl
non tam in verbis pingendis habent
pondus quam in inluminandis sententiis. 38
sed cum haec
magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda
est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera
supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis
sententiisque consentiens[*]cum ... consentiens secl. Schütz
]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat. habebat enim flebile quiddam [in questionibus[*]in questionibus secl. Weidner: conquestionibus maluit Lambinus
]
aptumque cum ad fidem faciendam tum ad misericordiam
commovendam: ut verum videretur in hoc illud, quod
Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset quid primum esset
in dicendo, actionem; quid secundum, idem et idem
tertium respondisse. Nulla[*]nulla L: nec ulla Schenkl
res magis penetrat in animos
p.1042
eosque fingit format flectit talisque oratores videri facit,
qualis ipsi se videri volunt.