Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant, neminem esse qui horum altero utro patrono cuiusquam ingenium requireret. Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur[*]disputaretur L: disputabatur Eberhard , argumentorum et similitudinum copia.
39
nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda[*]aut excitanda secl. Kayser incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idque cum saepe alias turn apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est.
ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia; atque ita turn ab his patronis aequalibus et iam[*]et iam M: etiam C consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur. Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, turn verbis erat ad rem cum[*]cum om. BHM summa brevitate mirabiliter aptus.
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut[*]sic ut GM: sicut C simile nihil viderim; in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam
p.1043
admirandus orator.
40
verum ad Crassum revertamur. Tum Brutus:
etsi satis, inquit[*]inquit om. BHM , mihi videbar habere[*]haberi L cognitum Scaevolam ex eis[*]his L rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar[*]utebar vulg.: utebatur L: utebamur Gebhart: quo utebatur perfamiliariter (perquam familiariter Eberhard) Scaevola, ut nosti Kayser propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.