Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hic ego: Noli, inquam, Brute,
existimare his duobus quicquam fuisse in nostra civitate
praestantius. Nam ut paulo ante dixi consultorum alterum
disertissimum, disertorum alterum consultissimum fuisse,
sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter sese, statuere
ut tamen non posses, utrius te malles similiorem. Crassus
erat elegantium parcissimus, Scaevola parcorum elegantissimus; Crassus in summa comitate habebat etiam severitatis
satis, Scaevolae multa in severitate non deerat tamen
comitas.
licet omnia hoc modo; sed vereor ne fingi
videantur haec, ut dicantur a me quodam modo; res se
tamen sic habet. Cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute,
vetus Academia dixit, mediocritas, uterque horum medium
quiddam volebat sequi; sed ita cadebat ut alter ex alterius
laude partem, uterque autem suam totam haberet.
tum
Brutus: Cum ex tua oratione mihi videor, inquit, bene
Crassum et Scaevolam cognovisse, turn de te et de Ser.
Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis similitudinem iudico. Quonam, inquam, istuc modo? Quia mihi
et tu videris, inquit, tantum iuris civilis scire voluisse quantum satis esset oratori, et Servius eloquentiae tantum
assumpsisse ut ius civile facile posset[*]posset
cod. del.: possit L
tueri; aetatesque
vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum[*]nihil fere aut non multum Madvig
differunt.
41
et ego: De me, inquam, dicere nihil est necesse; de Servio
p.1044
autem et tu probe dicis et ego dicam quod sentio. Non
enim facile quem dixerim plus studi quam[*]quemquam Lambinus
illum et ad
dicendum et ad omnis bonarum rerum disciplinas adhibuisse. Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate
fuimus et postea una[*]una secl. Jahn
Rhodum ille etiam profectus est, quo
melior esset et doctior[*]doctior orator
Campe at inde Martha: et secl. Campe
; et inde ut rediit, videtur mihi in
secunda arte primus esse maluisse quam in prima secundus.
Atque haud scio an par principibus esse potuisset; sed
fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium non
eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui fuissent in iure
civili esse princeps. hic Brutus: Ain tu? inquit.
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis? Sic
enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum
et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc
uno; quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi
eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam
tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram
explanare interpretando, ambigua[*]ambigua Lambinus:
ambiguam L
primum videre, deinde
distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa
iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non
essent consequentia.