Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
versatus est in omni fere genere causarum; mature in
locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem
eloquentissimum hominem admodum adulescens; summam
ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus.
defendit postea Liciniam virginem, cum annos
xxvii natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus
orationisque eius scriptas quasdam partis reliquit. Voluit
adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid
adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere; exstat
in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat
oratio. Multae deinde causae; sed ita tacitus tribunatus
ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem
Granium idque nobis bis[*]bis om. O, secl. Lambinus
narravisset Lucilius, tribunum
plebis nesciremus fuisse.
ita prorsus, inquit Brutus; sed
ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse
videor et eum conlegam Crassi credo fuisse. Omnibus
quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno
post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem
Crassus; nam censuram sine Scaevola gessit: eum enim
magistratum nemo umquam Scaevolarum petivit. Sed haec
Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo
scio, quattuor et triginta tum[*]tum L: dum F, secl, Kayser
habebat annos totidemque
annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam
legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione
p.1047
consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam
Antonius. Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima
maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo
nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia,
a iure civili, ab historia fuisset instructior. 44
erit, inquit [M.]
Brutus[*]M. secl. Heusinger
, aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam.
Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione†
defensione iuncta†[*]in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta L: ex consulatu (peculatus) r(ei) Q. Caepionis defensio
minuta Stangl, qui et conicit in c. pro Q. C. (testimonii loco oratio)
defensione tincta non brevis ut laudatio, ut oratio autem
brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo
fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille
verborum, si sic περίοδον
[*]perhiodorum L, corr. vulg.
appellari placet, erat apud illum
contractus et brevis, et in membra quaedam, quae κῶλα
Graeci vocant, dispertiebat orationem[*]dispertibat oratione L, corr. vulg.
libentius.
hoc loco
Brutus: Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto
opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de
ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset
scribere: cum enim omnibus memoriam sui tum etiam
disciplinam dicendi nobis reliquissent. Nam Scaevolae
dicendi elegantiam satis ex eis[*]eis vulg.: his L
orationibus, quas reliquit,
habemus cognitam.