Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani[*]et inurbani codd. det.: aut inurbani L aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.
49
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint[*]sint ... fuerint C: sunt ... fuerunt H , praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possit[*]sciri possit maluit Eberhard de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus[*]praetermittemus Bake: praetermittimus L
p.1053
[eorum[*]eorum ... vidimus secl. Kayser quos aliquando dicentis vidimus[*]vidimus L: audivimus Ruhnken ].
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
volo enim sciri[*]sciri codd. det.: scire L in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudine[*]a mult. vulg. , alii autem ab eis[*]ab eis codd. det.: ab his L qui intellegunt? Recte requiris,'inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an tu, inquit, id laboras, si huic[*]laboras, si huic Manutius: laborasse huic L modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando[*]de... improbando secl. Schütz multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod[*]quod quis maluit Jahn: quod ipse Weidner is dicendo efficiet poterit intellegi.