Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur[*]dicetur L: dicatur codd. det. , ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat,
p.1054
artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt[*]audiunt L: audiant Ernesti: audient codd. det. ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.
50
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane[*]dixerit sane discipulo Madvig frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eis[*]his L, corr. vulg. quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun— ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur[*]mitigatur Schütz: miratur L , sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est[*]quod... probandum est secl. Campe . Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio[*]in quo ...dissensio secl. Eberhard .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his
p.1055
excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset[*]fuisset L: fuit Eberhard apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant[*]At erant maluit Ernesti multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui[*]cui vulg.: quo L quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?
51