Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
quam captiosum esse populo, quod scriptum esset[*]esset Ernesti: esse L neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat[*]qui ... defenderat secl. Eberhard ? quam omnino multa de conservando iure civili? Quae quidem omnia cum perite et scienter item[*]item M. Haupt: tum ita L: tum [ita] Friedrich: sumpta Martha breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut[*]aut exspectaret aut secl. Jahn fieri posse quicquam melius putaret?
53
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium
p.1057
hereditatis effecisse: hoc ille initio, consecutis[*]hoc in illo initio consecutus L (consecutis codd. det.): hocce ille initio, consecutis Stangl: hoc ille initio ... animos[que]... aderant et Madvig multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret[*]veniret C: venisset BHM , sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde aequum bonum testamentorum sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia. Haec cum graviter tum ab[*]tum ab vulg.: cum ab L exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete[*]facete vulg.: facile L explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;—hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum. Hic ille de populo iudex, qui separatim alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius. Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
54
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui praestat igitur intellegens imperito? Magna re et difficili; si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo[*]dicendo secl. Kraffert illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus
p.1058
optimum sit intellegit. Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori[*]auditori secl. Kayser probari potest. Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet: sic ex animorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem[*]oratorem secl. Weidner in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut[*]ut aut L: aut secl. Martha doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
55