Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime iudicio illorum hominum et illius aetatis[*]maxime cum meoiudicio turn omnium illius aetatis Eberhard: maxime iudicio illorum omnium [et illius aetatis] Martha: maxime et meoet omnium et illius aetatis oratoribus Jahn dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; turn reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et cor-
p.1059
ruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret[*]nec ... diceret secl. Weidner , tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fuit enim Sulpicius vel maxime omnium[*]omnium add. codd. det. , quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna turn suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
o magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae[*]maximae codd. det.: maxime L altera alteri defuit.
56
atque in his oratoribus illud[*]post illud add. inquam Weidner animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles.' Nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio[*]Sulpicio L: Sulpicii Madvig , et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo[*]et lenissimo C: e denissimo O1: et lenissimum GM1: et lentissimo Vogel ex Quintil. ii. 8, 11 Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem eius scripsisse P. Cannutius[*]Canutius vulg. putatur aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. Ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro
p.1060
se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae rogatu. Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus. Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.