Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
sed idem Aelius Stoicus esse voluit[*]Stoicus esse voluit vulg.: Stoicus voluit L: Stoicus studuit Martha: Stoicum se voluit Stangl , orator autem nec studuit umquam nec fuit. Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello †F., ut Q. Caepioni[*]L. F. Martha: Balearici filio Lambinus Caepioni vulg.: Caepione L , ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
his enim scriptis[*]scriptis om. O1: scribendis Lambinus: scribentibus Kraffert etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.
57
his duobus eiusdem aetatis adnumerabatur nemo tertius, sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam, minime displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem; †Cotta† Sulpicius expetebantur[*]post Cotta Sulpiciusque expetebantur Martha: rarius Cotta et Sulpicius expetebantur Eberhard: tum C. et S. expetebantur Piderit: Cotta raro, rarius S. expetebatur Stangl: alii alia . Ita ab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni
p.1061
interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime[*]maximi Buttmann autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat[*]sibi ipse non conveniat L: sibi ipsum non conveniat Lambinus: tibi ipse non convenias Ernesti , quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te[*]te om. HG dixerit ? Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.
58
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio[*]in gremio vulg.: gremio L educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.