Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam,
p.1062
iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor illi filii[*]quattuor illi filii Jahn: quattuor filii L: quattuor filii consulates Campe , P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus. Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam[*]atque inluminatam L (secl. Kayser): atque innatam Schütz: atque inseminatam Stangl: alii alia ] sapientiam!—
59
similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc[*]hoc vulg.: hic F: id C quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum[*][parte] earum Vassis: partium earum Stangl omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari[*]praeparari vulg.: praeparare L: apparari Campe et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que][*]erantque FO: erant C ei quaedam ex his paria cum
p.1063
Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse[*]nec vero... defuisse secl. Eberhard .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum tardus in cogitando tum in struendo[*]in struendo F: in instruendo C dissipatus fuit.
60
Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis[*]quis L et Quintil.: quid Campe loqueretur[*]loqueretur vulg.: loquetur L e luntre[*]eluntre FMG: e lintre O2: cluntre O1: eli intre BH: in luntre Quintil. , et Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque aliud in eo oratoris simile quicquam[*]neque ... quicquam secl. Kayser .