Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur[*]oblivisceretur Manutius quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset[*]cum ... habuisset secl. Ernesti ] omnisque ille sermo ductus est [*]ductus est Orelli: ductus esset Lambinus: ductus L: ducitur vulg. e
p.1064
percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum[*]disputatioque ... dialogorum secl. Kayser , cum sermo esset institutus senatu misso[*]in quo... misso secl. Eberhard , quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset[*]administravit M: administravisset C in Gallia.
61
Tum Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum[*]in senatum codd. dei.: in senatu L se Caesare consule non accedere et id[*]et id Lambinus: sed id L dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset[*]ut ne ... posuisset secl. Eberhard , huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius aetatis aequalibus[*]vivis eius aetatis aeq. Friedrich: vivis eius aequalibus L (secl. Kayser): a temporis eius aeq. Madvig: a suis aeq. Piderit: vivis etiam aeq. Stangl proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter[*]mediocriter L: non mediocriter Stangl fuisse concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad instituta redeamus.
p.1065
62
In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit[*]fuit secl. Vassis illius eloquentissimi viri filius[*]filius. Is Jahn . Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.
Multum ab his aberat L. Fufius, tamen[*]tamen L: tametsi Eberhard ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat[*]cepit maluit Stangl . Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis[*]id est a iudiciis secl. Manutius , et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.