Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus[*]contionibus vulg.: cognitionibus L . Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam[*]etiam M. Stangl Palicanus auribus imperitorum.
Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe
p.1066
autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura[*]in summis... ex praetura maluit Campe [*]in praetura secl. Schenkl: paene cons. f. est [si... esset] nam... devinxerat [is... interfectus] Eberhard consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset. Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor[*]is praetor L: igitur pr. Stangl eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
quos Sex. Titius consecutus est [*]est add. Jahn homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus[*]dissolutus B1H et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur[*]ita cavendum... rideatur secl. Stangl: irrideatur Friedrich .
63
sed ad paulo superiorem aetatem revecti[*]reiecti O1G sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti revertamur.
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset[*]iacuisset Baehrens annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.
Rem videbat acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis; expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius quidam[*]quidam Manutius: quidem L tamquam habitus non inurbanus; actio paulum
p.1067
cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis[*]eis vulg.: his L quibus inter profectionem reditumque L. Sullae sine iure fuit et sine ulla[*]ulla secl. Jahn dignitate res publica; hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
64