Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem[*]maiorem vulg.: maioris L consequi poterat et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus aetatem eius [*]eius add. Stephanus in disparem oratorum aetatem[*]aetatem secl. Schütz [*]aetatem om. O includere[*]hoc ... includere secl. Eberhard . Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem
p.1068
aedilibus[*]edilibus OG: et edibus F: edibus C ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum[*]cum vulg.: quo L ille octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat[*]vigebat L: vigente florebat Kayser cum Antonio et[*]cum Antonio et Madvig: Antonio et cum L: Antonio et [cum] Martha Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis dicente[*]dicente L: dicens Schütz in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus[*]nactus aemulum Kayser octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio[*]stadio Rivius eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
65
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vides igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis[*]eliceretis vulg.: eligeretis L ex me quid de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo. Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur;
p.1069
deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent. Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, exordiar.
66
is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locos.
234
Cn. autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, †admirando† inridebat, calebat[*]admirando inridebat calebat L: admirando ore Friedrich: irretiebat Schütz: admirandus incedebat [cedebat] Martha: admirando irridendo latebat Lamtinus: ad mirandum illicitabat ita calebat Maadvig, alii alia in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum
p.1070
locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit[*]in qua excellens fuit secl. Weidner . Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic[*]sic L: sed Orelli: scilicet Stangl qui et secl. scilicet... superiore in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.
67
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.