Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam[*]ecquodnam O: et quodnam F: quodnam vulg. curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res[*]res codd.: vis C. F. W. Müller studioso mei Margraff: studiosum et L: studioso codd.: studioso et diserto Prohasel: tam studiosum et exercitatum audienti Friedrich eripiet te praesertim tam studioso mei.
p.1008
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae verae[*]verae vulg.: vere L dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis- quam potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon- dam habita in civitate pulcherrima[*]pulcherrime FOG , nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con- sedimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic ego: Laudare[*]laudare H2: laudari L igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere[*]exprimere vel exponere codd. dett. quantamque eis[*]his L qui sint[*]sunt BHM eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim[*]conferam veri FO2 vetus , sive illa[*]illa O1G2: ulla codd. arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re[*]quare L: quarum Kayser quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul- tatem habeat[*]habeat G2: habeant L existimari potest.
7
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis[*]a Graecis secl. H. Meyer: ab eis corr. Piderit ] elaborata dicendi vis atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari.