Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec
exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris.
Mihi quoque, inquit Brutus, [et[*]et secl. vulg.: tuentur Fleckeisen et Friedrich
] exspectanda sunt ea quae
Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius
procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo
[*]incommodo se
tuo Eberhard: incommodo L: se incommodo tuo Lambinus
exacturum negat.
5
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non
solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem,
cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re-
promittere istuc quidem ausim[*]ausim G2: ausus sim codd.
. Nam hunc, qui negat, video
flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum
tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit,
Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus
esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum
animadverti paulo te hilariorem.
itaque quoniam hic quod
mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes
ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit,
aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam
ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea
p.1007
accepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarum[*]ad rerum nostrarum Lambinus: ad veterum annalium Victor
Pisanus: ad rerum naturalium L: ad veterum rerum nostrarum vulg.:
ad v. r. nostratium Baehrens
memo-
riam comprehendendam impulsi atque incensi sumus. Sed
illa, cum poteris; atque ut possis, rogo; nunc vero, inquit,
si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano in-
cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam
et quales fuissent. Quem ego sermonem cum ad Brutum
tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire
se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus
esse vacuum. Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae
coeperas et Bruto et mihi.
ego vero, inquam, si potuero,
faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum
animum aut sane[*]sane codd.: plane Wetzel
, si potes, libera.
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo,
quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi
atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me
audisse defensam.
6
scio, inquit, ab isto initio tractum esse
sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi[*]quasi sccl. Stangl: graviter maluit Eberhard
deflevisse iu-
diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et
saepe facio.