Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
recte, inquam, est visus; nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.
p.1005
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
tum Brutus: Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum. Sed scire cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt. Salutem ? inquit ille. Quodnam tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi iacentem excitavit?
turn ille: Nempe eum dicis[*]dicis vulg.: dices codd. , inquit, quo iste omnem rerum[*]rerum L: r. Romanarum Bake: r. nostrarum Jahn memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse.
4
tum Atticus: Optatissimum mihi[*]mihi quidem est F: mihi est quidem est G: quidem mihi est OB1M: quidem mihi H: mihi quidem opt. est B: mihi, inquit, est Stangl quidem est quod dicis; sed quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut tanto usui posset esse[*]esse posset O ?
ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem[*]et eam attulit Mahly: attulit et eam Gud. 38 quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem. Quae[*]quae Eberhard: qua L: quo B1H1 vetus cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere iubet quae acceperis aut etiam cumulatiore, si possis.
p.1006
ego autem voluntatem tibi profecto emetiar[*]emetiar L: remetiar vulg. , sed rem ipsam nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus est [*]est addit Bake exustus- que siti flos[*]siti flos Lam- binus: flos siti L veteris ubertatis exaruit—nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum[*]cum vulg.: quam FOMB1H1 vetns: sepe BHG multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille: