Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi-
deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc
autem aut
[*]hunc autem aut Piderit: hunc autem et L: hunc aut Lambinus: hunc autem Ellendt
praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum
illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus
digna spoliatum atque orbatum videret.
equidem angor
animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere
rem publicam, quae didiceram tractare[*]didicerat ille tr. maluit Friedrich
quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica
viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quod
si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma
posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et
oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum
est aut errore[*]aut errore vulg.: aut terrore L
hominum aut timore.
ita nobismet ipsis[*]ipsis om. BHM
p.1004
accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda,
tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere
deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati
atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret
haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur,
non reperiebant. itaque ei mihi videntur fortunate beate-
que vixisse cum in ceteris civitatibus tum maxime in nostra,
quibus cum auctoritate rerumque gestarum gloria tum etiam
sapientiae laude perfrui licuit. Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane
fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
3
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi,
M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit[*]venit Fleckeisen: venerat L
,
homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque[*]itaque codd.: atque O
iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re
publica cura consederit. Quos postquam salutavi: Quid
vos, inquam, Brute et Attice ? numquid[*]numquid Nipperdey: nunc quid L
tandem novi?
Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis
aut ego pro certo dicere audeam.
tum Atticus: Eo, inquit,
ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et
aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla
molestia. Vos vero, inquam, Attice, et praesentem[*]praesentem F: praesente codd. me cura
levatis et absenti magna solacia dedistis. Nam vestris
primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi.
Tum ille: Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te
Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te pru-
denter et consolari amicissime.