Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Erat eius aequalis
P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla
probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam
p.1072
causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus,
qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido
quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia
multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores,
nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et
iudicio dedisset. 69
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eodem tempore C. L. Caepasii fratres
fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae—
stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito
genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem
praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo
acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat,
praebebat populo cum multa concursatione magnoque
clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi
quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum[*]multorum secl. Gruter
oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
His enim rebus
infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio—
aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati,
etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt,
solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam
fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset,
illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque
iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque
ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem
necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus
conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria
quidem dignos[*]indignos BHM
perpaucos, verum[*]verum secl. Madvig
[*]videri maluit Stangl
qui omnino nomen
p.1073
habuerint, non ita[*]ita C: tam OG
multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur. 70
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
T. Torquatus T. F. et doctus vir ex
Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis
solutus atque expeditus, cui[*]cui L: qui Kayser
si vita suppeditavisset, sublato
ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis. Itaque studio huic non satis fecit,
officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in
sententia senatoria defuit.