Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius; ut non cum adversario solum sed etiam, quod mirabile esset[*]mirabilius est maluit Meyer , cum iudice ipso, cuius delenitor esse debet orator, iurgio saepe contenderet. M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis[*]nimis C: minus OG ornatus genere verborum; prudens, acutus, minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil[*]nonnihil vulg.: nihil L in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti. Cn. autem[*]Cn. Manutius: C. L Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis. C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
71
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc loco Brutus: Quam vellem, inquit, de his etiam oratoribus qui hodie sunt tibi dicere liberet; et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere,
p.1074
Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt. Cur tandem ? inquam; an exspectas quid ego iudicem de istis, qui tibi sunt aeque noti ac mihi? Mihi me hercule, inquit, Marcellus satis est notus,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam[*]iam om. BHM aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas, inquam, [*]inquam add. Jahn quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es[*](id quod agniturus es) Madvig similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui[*]atqui vulg.: atque L et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis [*]sententiis add. Jahn et splendore vocis et [*]et add. vulg. dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit[*]dicit Orelli: dicitur L , omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod[*]quod Peter: cum L liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum. Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.