Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in
memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem
quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de
Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet.
72
et ille:
Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil
velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti
p.1075
qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in
multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc
turbam effugere voluisti sive veritus es
[*]es add. vulg.
ne quis se aut
praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare
tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius[*]nec illius F: ne illius C
de tuo obscurum.
Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita
iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui
elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut
dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus,
sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset
perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia
est consecutus: qui[*]qui Schneider:
quin L
etiam in maximis occupationibus ad te
ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi
accuratissime scripserit[*]scripsit (sic F) ... dixit... tribuitque maluit Eberhard
primoque in libro dixerit verborum
dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute,
huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem
singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine
esset adfatus: ac si, ut cogitata[*]ut cogitata vulg.: cogitata ut Stangl: si c. p. eloqui
ut p. Martha
praeclare eloqui possent,
non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius[*]cuius GL: in quo illius Martha: huius Piderit
te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
hunc facilem et[*]hunc facilem et vulg.: hunc facile et L: huncce facile Stangl
num Lallemand: nunc L
cotidianum novisse sermonem num pro
relicto[*]relicto L: derelicto Lambinus:
reiculo Madvig: delicto Schütz
est habendum? 73
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna
p.1076
laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et
dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id
aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis[*]nobis cum illis vulg.: nobis cum Grecis FOQ: nobiscum Simon
communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non[*]non tuae quidem supplicationi maluit Stangl
, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo
sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.
Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est
ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam
genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum
castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis,
triumphi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum quidem si audire volumus, omissis illis
divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum
sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus
orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus
imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi
acclametis; est autem quod sentias dicendi libere[*]libere Jahn:
liber L
locus—malim mihi L. Crassi[*]L. om. F, damnat Martha
unam pro M'. Curio dictionem quam
castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae
20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
M'.
Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit
firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex
ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem
quam vel optimum fabrum tignarium[*]tignarium G2:
tignuarium L
. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum
est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
74
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed
perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris
vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos
p.1077
laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi
bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. Scipionem[*]P. F2G2M: Pilum F1OBH: P. ilium Stangl
:
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine
loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum
fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua
barbaries[*]aliqua
barbaries O2G2 al.: aliqua barbari in L: aliqua barbaria Martha
domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed
hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in
Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem
multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis
expurgandus est sermo et adhibenda tamquam[*]tanquam Manutius: quam tum F: quantum OG: quam C
obrussa
ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima
consuetudinis regula.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.