Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine[*]Latine loqui maluit Kayser , sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, qui[*]qui Ernesti: quia L se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem[*]quidem L: quadam Manutius accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste
C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium[*]Chirtilium L: C. Herennium Martha Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina.
75
tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat[*]dicat vulg.: dicas L nescio; metuo
p.1078
insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat[*]emendabat OG . Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam[*]magnificam et generosam Lambinus (coll. Suet. Iul. 55): magnifica et generosa L quodam modo.
tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios[*] (compluris autem legi) ...commentarii Stangl , quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem[*]quos idem Stangl: quos Bake: quosdam L , inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta[*]detracto Lambinus . Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent[*]illa volent Suefon.: volunt illa L calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim[*]enim est BHM in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
76
C. Sicinius[*]Sicinius vulg. (coll. §264): Sinicius FOG: sinucius C igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.
p.1079
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.