Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
erat etiam vir doctus in
primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum
Sicinio aetate coniunctus. Is, cum post curulem aedilitatem[*]aedilitatem FOG: dignitatem C
iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi
iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat
satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura
quia peracuta, tum rapida et[*]rapida [et] Schütz: rapiditate et Dederich: rapiditate [et celeritate] Eberhard: r. linguae c.
Weidner: ea ipsa c. Martha
celeritate caecata oratio; sed
neque verbis aptiorem cito alium dixerim neque sententiis
crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis
265 iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam. Reliqui
sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito
rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci
dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae
vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque
haec omnia vitae decorabat gravitas[*]gravitas C: dignitas P1:
granditas (1. 17) ... gravitas Orelli: gravitas ... castitas coni.
Stangl
et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena
litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vult !
quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum
exibat ex ore!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum Brutus Torquati et Triari mentione
commotus—utrumque enim eorum admodum dilexerat—:
Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia,
de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam
auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis
viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus[*]nec augeamus OG
dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et
acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere
p.1080
et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.77
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sunt etiam[*]sunt enim Kayser
ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267
qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator,
et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde
cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis
tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus
fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen
et multa cum libertate dicebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
duo praeterea Lentuli
consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor,
auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud
totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant;
sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi
omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus
satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non
ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, ut[*]ut L: at Weidner
plena[*]plena L:
plane O1: plene G
esset[*]esset secl. Schütz: et Weidner
animi et terroris[*]fervoris Purgold: horroris C
oratio; quaereres in iudiciis
fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re
publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit,
effrenatus et acer[*]acerrimus F
nimis, sed bene iuris publici leges atque
instituta cognoverat.
Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse,
si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim
commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi
imprudens M. Servilium praeterisse videare.
78