Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
non, inquam,
ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse qui verbum numquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent
quam isti oratores quos conligo dicere; sed his comme-
p.1081
morandis etiam illud adsequor, ut intellegatis primum ex
omni numero quam non multi ausi sint dicere, deinde ex
eis ipsis quam pauci fuerint laude digni.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque ne hos
quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui
sunt, omittam
[*]omittam add. Kayser
P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et
acre et expeditum fuit; T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et
satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi,
tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et
parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim
C. Pisoni genero meo. Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica
aut a scribendo aut a cogitando. Itaque tantos processus
efficiebat ut evolare, non excurrere videretur; eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et
firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae;
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat,
et e disciplina motus quidam videretur accedere. Vereor
ne amore videar plura quam fuerint in illo dicere; quod
non ita est; alia enim de illo maiora dici possunt. Nam
nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
79
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec
vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius
in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati
meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra
civium perditorum popularem turbulentamque dementiam
a senatu et a bonorum causa steterit constantius. Anti-
p.1082
quam[*]antiquam Stangl: quam L: nimiam Eberhard
eius actionem[*]dictionem maluit Martha
multum tamen et splendida et grandis
et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio.
Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes
tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae;
defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non
contemnendae tamen saneque tolerabiles. Hic cum summa
voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo
modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam
eos imitari coepit quos ipse perverterat. Sed de
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
M. Calidio
dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius
inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio. Nihil
tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam
flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut
nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita
pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam
adhaeresceret; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum
videres; nec vero ullum[*]ullum vulg.: nullum L
aut durum aut insolens aut humile
aut [in] longius ductum[*]in ante longius secl. vulg.
; ac non propria verba rerum sed
pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum
locum sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec
soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec
eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis.