Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
erant autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id[*]id Corradus: et L ubi esset videbat.
80
accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis
p.1083
paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret[*]devinceret L: corr. M2G2 voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque[*]atque FOG: et C incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset[*]nosset Friedrich: posset L . Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit.
quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini[*]crimini vulg.: crimine L dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre[*]differe L: corr. M2 diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis[*]insidias mortis maluit Kayser se comperisse manifesto et[*]comperisse m. et sed. Eberhard manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 'Tu istuc,
M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum[*]cum L ista eloquentia[*]summa Martha praesertim ista eloquentia: cum Lambinus alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas[*]soleas vulg.: soles L , tuum neglegeres ? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons[*]non frons Quintil. xi. 3. 123: frons non L percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque[*]abest Quintil. tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
p.1084
tum Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?
81
sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.