Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter [quod verisimile dixisset[*][quod ver. dixisset] secl. Ldimbinus ] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus, studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo, inquam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri[*]ut reliqui clariores viri L: secl. Weidner: ut reliqui maiores, clari viri Jahn . Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum [*]cum add. vulg. initio aetatis ad amicitiam
p.1085
se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse 282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque[*]perfecte litteratus Stangl: notavit lacunam Jahn eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae[*]insolitae L: non insolitae edd. vett.: insitae Campe adulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri[*]muneri vulg.: munere L mos maiorum[*]maiorum vulg.: malorum L aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in ventus est dissimillimus.
82
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuit[*]fuit Corradus: fuisset L: fuisset †Friedrich: cum fuisset Schütz: cum esset Piderit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat[*]dependebat L: corr. F2O2 al. . Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a [*]a add. vulg. multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In-
p.1086
sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia aliis [*]aliis add. Bake meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem[*]et vim et varietatem secl. E. V. Eberhard Atticorum. 'Atticos,' inquit, 'volo imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem[*]si aliquem vulg.: sed aliquem L : ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.
83