Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
exstitit igitur iam senibus illis
quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae
Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
magnus orator et perfectus magister[*]et perfectus magister secl. Bake (cf Rufin. p. 89 Or.), quamquam forensi
luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo
meo quidem[*]quidem meo BHM: quidem om. Rufin.
iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri-
psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius
quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum
quendam oportere servari.
ante hunc enim verborum
quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla
erat aut, si quando erat, non apparebat earn dedita opera
esse quaesitam—quae forsitan laus sit, verum tamen natura
magis tum casuque, non umquam[*]non unquam Peter: nonnunquam aut L: nonnumquam haud Rufin.: natura magistra casuque,
non unquam Baehrens
[*]quam add. vulg.: om. L et Rufin.
aut ratione aliqua aut ulla[*]ulla adddit Fleckeisen ex Rufino
observatione fiebat.
ipsa enim natura circumscriptione
quadam verborum[*]verborum secl. Schütz
comprehendit concluditque sententiam,
quae cum aptis constricta[*]constricta FO: circumscripta codd.: structa Bake
verbis est, cadit etiam plerumque
numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit
iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum com-
prehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam
laborare turpe est.
9
tum fuit Lysias ipse quidem in causis
forensibus non versatus[*]versatus O2 vetus
, sed egregie subtilis scriptor atque
elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere.
Nam plane quidem perfectum et quoi[*]cui vulg.: quo FO: cui quo G1: in quo codd.
nihil admodum desit
p.1011
Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in
eis[*]his B1H
causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil
versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici[*]dicit maluit Eberhard
, nihil
presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius;
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver-
borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset[*]esset L et Charisius:
exstet Stangl
elatius. huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et
Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta,
Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc
copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor-
ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua[*]in quo maluit Reiz
naturalis
inesset, non fucatus nitor.