Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
phalereus enim successit eis seni- bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra[*]palaestrae Lambinus . Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces- serat enim in solem et pulverem, non ut e militari taberna- culo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis; sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et[*]et secl. Manutius ] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
10
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videsne igitur vel[*]vel Heusinger: ut L: Brute Martha in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma
p.1012
ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim magnam semper oratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque enim iam Troicis tempori- bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi- tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae[*]eloquentiae G2: eloquentia L ; neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator[*]ipse poeta hic tam idem ... orator L: ipsi poetae hic iam idem ... oratori Martha: idem secl. Eberhard: interdum maluit Stangl: identidem Baehrens fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc[*]denique hunc L: demum. Hunc Bake: demum. quem Simon proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia[*]Graeca maluit Jahn , nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;