Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est[*]est apud te BGHM , Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens :
11
tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio- lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo [*]morbo addidit Teuffel, ducente Thucydide i. 138 mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit[*]addidit FOG: addiditque Kayser
p.1013
fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum[*]ornandum maluit Lambinus . Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in [*]in add. ed. Rom. Themistocle[*]Themistocli codd. dett. paria et Corio- lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sit sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- que facile traduxerat[*]perduxerat BHM . Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt.
12
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec in[*]nec in FO2: nec codd. (bis) bella gerentibus nec in[*]nec in FO2: nec codd. (bis) impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iam[*]et iam F2: etiam L bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo- quentia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia[*]Sicilia G: Siciliam L tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †natura[*]et controversia natura L: et controversa in ea iura Madvig: et controversia nata Peter: et controversiis nata Jacobs: et c. matura Martha , artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte[*]descripte Schmitz: de scripto L plerosque dicere—; scriptas-
p.1014
que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, qui[*]qui Eberhard: quae L nunc communes appellantur loci;