Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quod idem
fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera-
tionesque conscripsisse[*]quem ... conscripsisse Bake: cum
... conscripsisset L
, quod iudicaret hoc oratoris esse
maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan-
doque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium
similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse
defenderet, [se audiente[*]se audiente damnavit Campe
] locuples auctor scripsit Thucy-
dides;
nam[*]nam L: tum Eberhard: iam Stangl esse secl. Bake
Lysiam primo profiteri solitum artem esse
dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior,
in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis
coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo[*]primo secl. Eberhard
artem
dicendi esse negavisse[*]artem ... negavisse et autem secl. Kayser
, scribere autem aliis solitum orationes,
quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi[*]quasi qui Jahn
committeret contra legem 'quo quis[*]a quo quis Jahn
iudicio circumveniretur,[*]circumvenietur maluit Martha
' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
13
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis[*]partus atque fontes L: partus atque fetus Ernesti:
crtus atque fontes Jahn
vides, ad
nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re-
centes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas
hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis
et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat
commune Graeciae, sed proprium Athenarum.
quis enim
aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit
fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto
homine suspicari libet[*]libet O: libet F: lubet codd.
. Lacedaemonium vero usque ad
hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum
p.1015
dulcem ilium quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem.
Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi,
in universa eloquentia laudem non habet. at vero extra
Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic
laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt.
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se
externis oblineret[*]oblineret vulg.: obtineret O: optineret codd.
moribus omnemque illam salubritatem
Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene
dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui-
dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis
redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores.