Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
sed de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint[*]fuerunt GBHM non necessaria.
Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
14
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quis enim putet aut[*]aut secl. Piderit celeritatem ingeni L. Bruto[*]ingenii aut eloquentiam Lambinus illi nobili- tatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit[*]texerit aut eloquentiam Schütz ; qui[*]qui G2: quae F: que O2 vetus: quem codd. potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis[*]Anionis G2: Anienis O1G1: Aneonis codd. ad tertium miliarium consedisset
p.1016
eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum[*]inclinantem maluit Bake a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium[*]M'. Lambinus: M. L et sic ubique , quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuit[*]fuit vulg.: fuerit L permagnum nondum lege Maenia lata.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena[*]laena BH superscripta veste faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione[*]et seditione secl. Ellendt nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi[*]mihi sane nihil B1HM legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.