Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus
plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo
tulerit, qui consul apud Trasumennum[*]Tarsumennum L; cf. Quint. i. 5, 13 sit[*]tulerit... sit L: tulit... est Schütz interfectus, ad
populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus
orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui
bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.
p.1017
15
quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum[*]de quo ... proditum incl. Jahn
eloquen-
tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius
Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem
mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi-
verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici-
tiae causa esse mentitum[*]mentitum L: ementitum Bake
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est igitur sic apud ilium in nono
ut opinor annali:
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima—additur orator Cornelius suaviloquentiore Cethegus Marcus Tuditano conlegaMarci filius—
probe vero;is dictust ollis popularibus olim,qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,flos delibatus populi—
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni
ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt—
πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult[*]eius ... vult secl. Schütz ], ut, quam deam in Pericli labris[*]labris F2: libris F1 codd. scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit.Suadaeque medulla.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello
Punico secundo quaestorque his[*]his vulg.: is codd.
consulibus M. Cato modo
plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius
esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios
p.1018
fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis
qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His
enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est,
Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi-
mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque
Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio
viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus
est, Catone censore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui
annis ix
[*]viiiiFG2: iiiiH: iiiicodd. post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem
habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus
est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler.
16
nec vero
habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta pro-
ferenda putem, nisi[*]nisi codd.: nisi si Manutius
quem Appi Caeci oratio haec ipsa de
Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant[*]delectent maluit Ernesti